dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives
qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi
dissipasset bona ipsius
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde
rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus
aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione
recipiant me in domos suas
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat
primo quantum debes domino meo
at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe
cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum
choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe
octoginta
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter
fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in
generatione sua sunt
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis
ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui
in modico iniquus est et in maiori iniquus est
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum
est quis credet vobis
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis
dabit vobis
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum
odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet
non potestis Deo servire et mamonae
audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et
deridebant illum
et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram
hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus
altum est abominatio est ante Deum
lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei
evangelizatur et omnis in illud vim facit
facilius est autem caelum et terram praeterire quam de
lege unum apicem cadere
omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur
et qui dimissam a viro ducit moechatur
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et
epulabatur cotidie splendide
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad
ianuam eius ulceribus plenus
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis
sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab
angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus
est in inferno
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham
a longe et Lazarum in sinu eius
et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte
Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret
linguam meam quia crucior in hac flamma
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona
in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur
tu vero cruciaris
et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum
est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque
inde huc transmeare
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris
mei
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi
veniant in locum hunc tormentorum
et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant
illos
at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis
ierit ad eos paenitentiam agent
ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si
quis ex mortuis resurrexerit credent